I. Corinthians: Chapter synopses

January 16, 2011

Epistola prima Beati Pauli Apostoli ad Corinthios

I.  Agit gratias Deo, pro gratia Corinthiis data, spondetque quod Deus in ea illos confirmabit.  Deinde v. 10. insectatur eorum schisma, quo hic dicebat, Ego sum Pauli; ille, Ego sum Apollo; cum omnes sint Christi.

Tertio, v. 11. radicem schismatis succidit, dum docet non debere Corinthios spectare eloquentiam Apollo, vel alterius prædicatoris; sed rem prædicatam, scilicet crucem, quæ licet Judæis sit scandalum, Gentibus stultitia, fidelibus tamen est Dei virtus et sapientia.

Hinc Quarto, v. 26. consequenter docet Deum non vocasse ad prædicationem et fidem crucis et salutis sapientis, potentes, et nobiles mundi, sed stultos, infirmos et ignobiles Apostolos, aliosque primos fideles, idque ne quis in se, sed tantum in Deo glorietur.

 

II.  Pergit extollere Christi sapientiam spiritualem super omnem naturalem et animalem.

Unde dicit, Primo, se non aliud scire et prædicare quam Christum crucifixum; idque non in doctis humanæ sapientiæ verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis.

Nihilominus Secundo, v. 5. asserit se sapientiam loqui inter perfectos; sapientiam, inquam, mundo absconditam, quam nec oculus vidit, nec auris audivit, sed solus Dei Spiritus revelavit.

Hinc Tertio, v. 14. docet animalem hominem non percipere ea quæ Dei sunt; spiritalem autem omnia percipere et judicare.

 

III.  Insistit schismati Corinthiorum componendo, per subjectionem et unionem in Christo et Deo.

Unde Primo, docet, Paulum et Apollo tantum esse ministros Christi, additque Ego plantavi, Apollo rigavit: sed Deus incrementum dedit.

Secundo, v. 10. docet, Ecclesiæ fundamentum esse Christum: videat ergo quisque quid illi superædificet: si enim fœnum et stipulam, salvus erit, sic tamen quasi per ignem.

Tertio, v. 16. Vos, inquit, estis templum Dei: videte ergo ne per schismata illud scindatis et violetis.  Ac tandem concludit v. 21. Nemo itaque glorietur in hominibus: omnia enim vestra sunt, vos autem Christi, Christus autem Dei.

 

IV.  Pergit in schismate, fastu et gloriatione Corinthiorum, ac præsertim Doctorum aliquorum arrogantium, qui Paulum despiciebant, evellendis.

Idque Primo, ostendens se non curare, nec curanda esse hominum judicia, sed solius Dei.

Secundo, v. 7. eorum inflationem redarguit, dicens: Quid habes quod non accepisti?

Tertio et maxime, urget eos, v. 9. suo et aliorum Apostolorum exemplo, qui in omni humilitate, afflictione, et despectu, quasi purgamenta mundi, et peripsema, ubique evangelizabant.

Quarto, premit eos v. 15. tanquam filios suos, quod quasi pater illos genuerit in Christo, minaturque se brevi venturum Corinthum, ut hos pseudodoctores gloriosos et inflatos redarguat et puniat.

 

V.  Transit Apostolus a schismate Corinthiorum, ad scandalum incestus; itaque Corinthios reprehendit, quod in incestu publice viventem tolererarent; quare ipse eumdem jubet excommunicari, et tradi Satanæ.

Secundo, v. 6. mandat ut hoc et quodlibet aliud peccati fermentum expurgent, quo puri pascha perenne celebrent, et jugiter epulenter in azymis sinceritatis et veritatis.

Tertio, imperat eis, v. 9. ne commisceantur Christianis palam criminosis; nam quod ad Infideles et Paganos attinet, asserit eos non subesse suo et Ecclesiæ judicio.

 

VI.  Transit Apostolus ad litigia et judicia, arguitque Corinthios, quod lites instituant coram judice Ethnico, easque subinde iniquas et injustas.

Inde Secundo, v. 9. docet, iniquos, quorum varias species enumerat, regnum Dei non possessuros.

Tertio, v. 13. transit ad fornicationem, eamque insectatur multis argumentis.  Colligam ea in fine capitis.

 

VII.  Respondet Corinthiorum quæstiones de jure matrimonii, et consilio virginitatis ac cælibatus.

Prima quæstio est, An Christiano, utpote jam renato, et sanctificato, liceat matrimonium, ejusque usus?  Respondet Paulus, licere, imo conjugi petenti debitum reddi debere: Uxori, inquit, vir debitum reddat, et uxor viro: adeoque melius esse nubere, quam uri.

Secunda est v. 10. de divortio, An liceat facere divortium?  Respondet Paulus negative.

Tertia est v. 12.  Quid si fidelis conjugem habeat infidelem, potestne cum eo manere et habitare?  Respondet posse, imo debere, si infidelis consentiat pacifice habitare cum fideli.

Quarta est v. 17. An ob christianismum mutandus sit status? ut conjux, v.g. qui servus fuit in paganismo, per christianismum fiat liber; qui Ethnicus fuit, fiat Judæus.  Respondet negative, adeoque quemque in suo statu manere debere.

Quinta est v. 25.  An saltem illæ quæ virgines convertuntur ad Christum, manere debeant virgines?  Respondet, virginitatem nemini præcipi, sed omnibus consuli, quasi matrimonio meliorem ob sex rationes.

Prima est, ob necessitatem præsentis temporis, quod breve nobis datum est ad lucra, non temporalia, sed æterna comparanda: hisce autem comparandis tota insistit virgo, v. 26.

Secunda v. 27. quia conjugatus, conjugio quasi vinculo alligatus est uxori: cælebs autem solutus est et liber.

Tertia v. 28. quia cælebs caret tribulatione carnis, quæ est in conjugio.

Quarta v. 32. quia virgo tantum cogitat quomodo placeat Deo, conjugatus divisum habet cor et curam in uxorem et Deum.

Quinta v. 34. quia virgo sancta est et corpore et spiritu; conjugatus nec corpore, nec spiritu sæpe.

Sexta v. 35. quia cælibatus facultatem præbet virgini sine impedimento Dominum obsecrandi, cum conjugatus mille habeat impedimenta devotionis et pietatis.

 

VIII.  Tractat secundam quæstionem generalem sibi a Corinthiis propositam de idolothytis, an iis vesci liceat.

Ac respondet Primo, per se id non esse illicitum, cum idolum nihil sit.

Secundo, tamen, docet id esse illicitum, si fiat repugnante conscientia, aut cum scandalo infirmorum, quod valde cavendum esse inculcat.

 

IX.  Pergit suo exemplo docere, quam sint cavenda scandala, narratque se stipendium, sive alimenta prædicatoribus debita accipere noluisse, idque majoris tum meriti, tum ædificationis causa.

Hinc Secundo, v. 7. probat sex argumentis (quæ colligam v. 12.) hæc alimenta sibi aliisque evangelizantibus deberi.

Tertio, v. 20. eadem de causa ostendit se omnibus omnia esse factum, ut discant Corinthii, quam quæque ædificatio et salus proximi curanda sit.

Quarto, v. 24. ad eamdem ædificationem incitat, docens vitam nostram esse stadium et agonem virtutis, in quo semper ad meliora, et ad bravium jugi abstinentia, et corporis castigatione currendum et certandum est.

 

X.  Occasione agonis, in quo abstinentes riteque certantes præmiantur, inertes luxuique dediti reprobantur et confunduntur, de quo egit in fine capitis præcedentis; digreditur hic Apostolus ad veterum hebræorum mores, concupiscentias, et vitia, maxime idololatriam; punitionem pariter et reprobationem; ut horum exemplo doceat Corinthios, quam cavenda sint vitia et tentationes, maxime idololatria.

Hinc consequenter, v. 18. descendit et redit ad idolothyta, quæstionemque de iis, c. 8., inchoatam absolvit, ac primo, docet iis non licere vesci, quatenus idolothyta seu idolis immolata sunt: hæc enim esset immolationi et sacrificio idololatrico consentire, et profiteri idololatriam.

Secundo, v. 22. docet non licere idolothytis vesci, ubi infirmiores hac re scandalizantur.  Unde, v. 31. ædificationem maxime Corinthiis commendat, utque omnia in gloriam Dei, et salutem proximorum faciant.

 

XI.  Transit Apostolus a secunda quæstione de idolothytis ad tertiam quæstionem principalem, de velamine mulierum.  Quæsierant enim Corinthii a Paulo, an mulieres Christianæ essent velandæ, necne?  Respondet hic Paulus eas debere caput velare, maxime dum publice orant, idque probat quinque rationibus.  Prima est, v. 5. et 14. quia hoc exigit honestas et verecundia muliebris.  Secunda, v. 7. et seq. quia subditæ sunt viris.  Tertia, v. 10. quia si nudo capite prodeant, offendent angelos.  Quarta, v. 15. quia natura dedit illis comam pro velamine.  Quinta, v. 16. quia hæc est Ecclesiæ consuetudo.

Altera parte capitis v. 17. agit de cœna Eucharistiæ, carpitque in ea abusum, quod scilicet in agape sive cœna communi divites excluderunt pauperes, et seorsim quisque cum suis genio et ebrietati indulgeret.  Unde v. 23. recenset Eucharistiæ a Christo institutionem, et scelus ac pœnam indigne ad illam accedentium, jubetque ut prius seipsum probet, antequam accedat.

 

XII.  Transit Apostolus, et tribus seq. capitibus, disputat de gratiis, tum gratis datis, tum gratum facientibus.  Hoc capite docet Primo, gratias gratis datas varie a Spiritu sancto distribui.

Secundo, v. 12. ad hoc utitur exemplo corporis humani, quod licet unum sit, multa tamen et varia habet membra: indeque concludit, quemlibet in Ecclesia suo gradu et gratia contentum, debere illo fungi et uti ad commune bonum; ut quasi membra invicem se omnes juvent et foveant.

Hinc Tertio, v. 28. asserit Christum providisse Ecclesiæ de variis hominum statibus, ut alii sint Apostoli, alii Prophetæ, alii Doctores, etc.

 

XIII.  Docet inter omnia dona et gratias excellere charitatem.  Primo, ergo, asserit sine charitate nullum donum aut virtutem prodesse.

Secundo, v. 4. enarrat charitatis sedecim conditiones, sive officia in proximos.

Tertio, v. 8. ostendit charitatis præcellentiam ex eo quod etiam permaneat in cœlo, cum fides ibi mutanda sit in visionem, spes in fruitionem.

 

XIV.  Dono linguarum præfert prophetiam.  Primo, quia prophetia perutilis est ad ædificationem aliorum: linguæ vero non, nisi quis eas interpretetur.

Secundo, v. 21. quia prophetia datur fidelibus: linguæ vero datæ sunt in signum, non fidelibus, sed infidelibus, idque probat ex c. 28. Isaiæ.

Deinde v. 23. tradit normam qua his donis rite utantur, præscribitque ordinem qui servari debeat in sacro Ecclesiæ conventu; in quo v. 34. omnino mulieres silere jubet.

 

XV.  Probat resurrectionem mortuorum contra pseudodoctores eam negantes.

Primo, ex eo quod Christus resurrexit.  Deinde v. 23. tradit ordinem resurrectionis.

Secundo, v. 29. resurrectionem probat auctoritate eorum qui baptizantur pro mortuis.

Tertio, v. 35. docet, quale futurum sit corpus in resurrectione.  Unde v. 42. assignat quatuor dotes corporis gloriosi.

Quarto, v. 51. docet, quod omnes resurgemus, sed non omnes immutabimur, quodque in resurrectione, quæ fiet in momento canente tuba, mors plane aborbebitur.

 

XVI.  Jubet fieri collectam pro pauperibus Hierosolymitanis.

Secundo, v. 10. commendat eis Timotheum, et v. 15. Stephanum, Achaicum, et Fortunatum.

Tertio, v. 19. suos salutat, et v. 22. iis qui non diligunt Christum, intentat anathema maran atha.

 

Advertisements

Leave a Reply

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

You are commenting using your WordPress.com account. Log Out /  Change )

Google+ photo

You are commenting using your Google+ account. Log Out /  Change )

Twitter picture

You are commenting using your Twitter account. Log Out /  Change )

Facebook photo

You are commenting using your Facebook account. Log Out /  Change )

Connecting to %s

%d bloggers like this: