Romans: Chapter synopses

January 16, 2011

Epistola Beati Pauli Apostoli ad Romanos

I.  Paulus commendans suum apostolatum et Evangelium, salutat Romanos, eosque visere, et eis prædicare exoptat.

Hinc Secundo, v. 16. docet Evangelium et fidem Christi esse virtutem Dei in salutem omni credenti: justum enim ex fide vivere.

Unde Tertio, v. 18. docet Ethnicos ante Christum, licet Deum ex creaturis agnoverint, non tamen eum, sed idola coluisse, indeque a Deo traditos in reprobum sensum, in abominanda, quæ hic recenset, scelera incidisse.  Docet ergo, omnes ante Christum, peccatis et iræ Dei fuisse obnoxios; ut inde concludat, omnes eguisse Evangelio, fide et gratia Christi Redemptoris.

II. Idem docet de Judæis, quod cap. 1. docuit de Gentibus, scilicet eos esse in peccatis, et egere fide et gratia Christi.

Primo ergo redarguit Judæos, qui ex data sibi lege Gentiles quasi peccatores condemnabant, cum ipsi eadem patrarent.  Unde docet Deum justum judicem cuique tam Judæo, quam Gentili redditurum secundum opera.

Hinc Secundo, v. 13. asserit non auditores sed factores legis justificari, atque non solos Judæos, sed et Gentes habere legem a natura sibi inditam.

Tertio, v. 17. arguit Judæos, quod ex lege sua alios doceant, non seipsos; quodque faciant eadem, quæ in aliis carpunt.

Quartuo, v. 25. docet circumcisionem veram esse, non externam, sed internam, quæ consistit in observatione legis; quæ est circumcisio cordis in spiritu, non littera; coram Deo, non coram hominibus.

III.  Ex dictis cap. 1 et 2. concludit, omnes homines, tam Judæos, quam Gentiles, esse sub peccato, et egere gratia Christi.

Primo ergo, ne Judæos offendit, dicit eos præcellere Gentibus in eo, quod Judæis credita sint eloquia et promissa Dei, quæ Deus fideliter adimplet, etiamsi nonnulli eorum fuerint et sint increduli: est enim Deus verax; omnis autem homo mendax.

Secundo, v. 9. æquat Judæos Gentibus, in eo quod omnes sint sub peccato, idque multis Scripturæ testimoniis probat.

Tertio, v. 20. docet eosdem a peccato liberari et justificari, non ex operibus legis, in quibus gloriabantur Judæi, sed ex fide in Christum propitiatorem.

IV.  Pergit probare exemplo Abrahæ, non per opera legis aut naturæ, sed per fidem Christi, omnes justificari.  Ita Origen. et Oecumen.

Primo ergo urget illa verba Genes. xv. Credidit Abraham Deo: et reputatum est illi ad justitiam.

Secundo, v. 10 docet hæc verba dicta esse Abrahæ, ante datam ipsi circumcisionem quam postea Abraham accepit, ut esset signaculum justitiæ jam acceptæ per fidem: indeque concludit nos pari modo, non per circumcisionem, aut legem, sed per fidem justificari.

Tertio, v. 13. docet non per legem, sed per fidem nos amplecti et participare benedictionem, id est, justitiam et salutem Abrahæ ejusque semini gratuito promissam, adeoque omnes eos, qui Abrahæ fidem imitantur, sive ii Gentiles sint, sive Judæi, veros esse Abrahæ filios et hæredes.

Quarto, v. 18. exaggerat Abrahæ fidem, quod contra spem in spem crediderit se senem ex Sara anu et sterili generaturum Isaac, et semen a Deo promissum; indeque v. 23 infert hanc Abrahæ fidem nobis imitandam esse, si justificari et salvari velimus.

V.  Hactenus docuit Paulus, nos justificari non per legem, sed per fidem Christi: nunc ostendit, quanta sit excellentia et celsitudo, tum utilitas hujus justitiæ, quam Christus nobis attulit.

Primo ergo recenset sex fructus hujus justitiæ, quos enumerabo v. 2. ex quibus fit ut gloriemur non tantum in spe beatitudinis, sed etiam in tribulationibus, quia et charitas Dei et Christi diffusa est in cordibus nostris.

Secundo, v. 12. opponit et præponit gratiam Christi peccato Adæ, docetque quod sicuti per unius Adæ inobedientiam peccatores facti sumus, et morti obnoxii, ita per Christi obedientiam justitiam, et vitam æternam adipiscamur.

Tertio, v. 20. docet legem inter Adamum et Christum subintrasse, ut abundaret delictum idque ad hoc, ut ubi abundavit delictum, ibi abundet et gratia Christi.

VI.  Hoc capite, de more, Apostolus post dogmata, ad mores dogmatibus conformes transit, horataturque fideles, ut justitiæ per Christum acceptæ servandæ et augendæ studeant.

Primo ergo, docet nos in baptismo Christo consepultos, complantatos, et commortuos esse peccato, ut deinceps in novitate vitæ ambulemus: sicut Christus semel mortuus, ad novam vitam, non amplius moriturus resurrexit, ut et nos quandoque cum eo ad gloriam resurgamus.

Secundo, v. 12. docet in Christianis non debere regnare peccatum, ut obedient concupiscentiis ejus; utpote qui per Christi gratiam liberati sunt a peccato, et servi effecti justitiæ: itaque par esse, ut membra sua tradant in obsequium justitiæ, ad vitam, quæ prius tradiderant immunditiæ ad mortem.  Nam, ut ait v. ultimo: stipendia peccati, mors: gratia autem Dei vita æterna.

VII.  Quod cap. præcedenti dixerat nos non esse sub peccato, ex eo, quod non simus sub lege, sed sub gratia; fusius hic probat exemplo uxoris, quæ solvitur a lege viri si is moriatur.  Pari enim modo legem nobis, et nos legi mortuos esse docet.

Inde v. 7. docet, quod lex licet in se sancta sit, per occasionem tamen, nimirum indicando et vetando peccatum, magis illud in homine prono in vitia auxerit.

Tertio hac occasione v. 14. transit ad concupiscentiam, quæ ex peccato et lege est reliqua, docetque viros etiam justos, licet invitos, eadem pati, et contra eam assidue luctari.

VIII.  Hactenus explicavit Apostolus infirmitatem legis, peccati et concupiscentiæ: hic vires gratiæ et spiritus Christi explicat, seu quanta bona justis per Christum Christique spiritum dentur.

Primo ergo ex dictis concludit, eos qui Christo per fidem et gratiam sunt insiti, ab omni culpa et damnatione esse liberos, eos scilicet, qui non secundum carnem, sed secundum spiritum vivunt.

Unde Secundo, v. 12. multis probat nos secundum spiritum, quem accepimus, debere vivere, spiritum, inquam, adoptionis, in quo clamamus, Abba, pater, qui nos Dei filios, ac futuræ gloriæ cum Christo coheredes efficit.

Inde Tertio, v. 19. ostendit, quanta, quamque ambienda sit hæc gloria, utpote ad quam suspiret non solum omnis creatura, quæ in hac vita vanitati subjecta est, sed et hi, qui spiritus primitias acceperunt.  Unde v. 26. asserit spiritum adjuvare infirmitatem nostram, et postulare pro nobis.

Denique v. 28. exaggerat charitatem Dei, erga se diligentes, qua omnia eis cooperantur in bonum, utpote, quos præscivit, et prædestinavit conformes fieri Christo, et pro quibus tradidit Christum in mortem.  Ex quo v. 35. concludit, Quis ergo nos separabit a charitate Christi?

IX.  Docet Judæos rejectos esse a justitia et salute, ob infidelitatem; Gentes vero ad eam ascitas esse propter fidem.

Primo, ergo ostendit hic Paulus suum amorem in Judæos, et dolorem de eorum ruina et repulsa.

Secundo, v. 6. ostendit non propterea irritas esse promissiones a Deo Abrahæ ejusque filiis sive Israelitis factas; eo quod illæ non pertineant ad filios carnis, puta Judæos; sed ad filios promissionis et electionis divinæ, puta ad Christianos, qui credendo in Christum Abrahæ fidem imitantur.

Tertio, v. 14. docet hoc non esse iniquum, eo quod Deus, cum sit omnium Dominus, cujus vult misereatur, et quem vult induret: induret, inquam, non duritiem eis immittendo, sed sustinendo eos in multa patientia, quasi vasa iræ apta in interitum, ut ipse Apostolus explicans ait v. 22.

Quarto, v. 24. hos filios promissionis docet partim esse Judæos credentes in Christum, sed paucos; partim Gentes, easque plurimas.

Denique, v. 30. propriam, directam et adæquatam dat causam, cur Judæi a justitia et salute sint repulsi, Gentes vero ad eam ascitæ; nimirum quod Judæi noluerint credere in Christum.  Gentes vero in eum crediderint.  Omnis enim justificatio et salus nostra (Deo ita volente et decernente) ab uno Christo petenda et expectanda sunt.

X.  Veram causam repulsæ Judæorum a justitia, quam cœpit dare cap. præced. v. 30. puta Judæorum infidelitatem in Christum, hoc cap. persequitur et perurget Apostolus.  Unde Primo, usque ad v. 12. justitiæ legis opponit et anteponit justitiam Dei, eamque sitam esse docet in fide Christi.

Secundo, a v. 12. ad finem ostendit Deum ad hanc fidem et justitiam vocasse, non solos Judæos, sed omnes Gentes, ac proinde eis prædicari debuisse Evangelium, idque probat testimonio Isaiæ, Davidis et Moysis.

Denique v. ultimo, ex Isaia probat Deum vocare Judæos ad Christum, sed eos Christo nolle credere, eique contradicere.

XI.  Docuit Paulus cap. 9 et 10. Gentes per fidem ad justitiam et salutem adscitas, Judæos vero ob infidelitatem, ab eadem repulsos esse: nunc ad Judæorum solatium monet Gentes, ne Judæorum incredulitati et repulsæ indignentur et insultent; sed potius ei compatiantur et condoleant, utque eos ad sui imitationem provocent; idque

Primo, quia non omnes Judæi sunt increduli, et rejecti: nam ipse Paulus et alii, quasi reliquiæ Israel salvæ factæ sunt.

Secundo, v. 8. quia etsi plures excæcati sint, tamen eorum cæcitas salus est Gentilibus.  Nam Judæorum incredulitas causa fuit cur prædicatio Evangelii, justitia, et salus deflexerit ad Gentes.

Tertio, v. 16. qui Judæi sanctorum patriarcharum sunt filii, in quibus ipsi Deo quasi consecrati et sanctificati sunt.

Quarto, v. 17. quia Gentes, quæ erant quasi oleaster paganismi, per gratiam insertæ sunt in oleam Judæorum, puta in Ecclesiam Dei, a qua facile per infidelitatem, superbiam et inobedientiam rursum excidere possunt.

Quinto, v. 23. quia Judæi, si recedere velint a sua infidelitate, rursum inserntur suæ oleæ, id est Ecclesiæ.

Sexto, v. 25. quia in fine mundi, cum plenitudo Gentium intrarit, tunc omnis Israel credet, et salvus fiet.

Septimo, vers. 30. quia ipsæ etiam Gentes ante Judæos fuerunt incredulæ, et neglectæ a Deo, uti nunc Judæi, increduli et neglecti sunt.  Unde v. 32. concludit dicens: Concludit Deus omnia sub peccato, ut omnium misereatur. Atque hanc vicissitudinem et successionem Judæorum et Gentilium in obsequio et Ecclesia Dei admirans, exclamat: O altitudo divitiarum sapientiæ et scientiæ Dei!

XII.  Incipit hic secunda parsa epistolæ, qua Apostolus a fide et dogmatibus transit ad mores fidei consonos.  Hoc ergo capite monet fideles, ut exhibeant se hostiam Deo, utque probent et sapiant quæ sit voluntas Dei bona, beneplacens et perfecta, nimirum Primo, vers. 3. ut de susceptis donis non se efferant, sed sapiant ad sobrietatem, atque in modum membrorum ejusdem corporis, quisque suo dono contentus, eo rite utatur ad proximorum utilitatem.

Secundo, v. 9. ut dilectioni sinceræ, prudenti, patienti et forti dent operam.  Unde dilectionis officia et conditiones recenset.

Tertio, v. 16. ut dilectioni jungant humilitatem, qua etiam bonum pro malo reddant, et vincant in bono malum.  Christianis enim maxime commendandæ sunt hæ duæ virtutes, scilicet charitas ac humilitas.  Hæ enim sunt compendium ceterarum, et in his duabus vita et perfectio Christiana consistit.

XIII.  A charitate et humilitate transit hic Apostolus ad obedientiam, docetque octo rationibus (quas colligam v. 1.) Christianos magistratibus sæcularibus debere parere, non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam.

Secundo, v. 8. urget rursum dilectionem proximi, docetque quod plenitudo legis sit dilectio.

Tertio, v. 11. urget fideles, ut splendente luce Evangelii de somno peccatorum surgant, utque fugientes gulam, libidinem, ambitionem, induantur Dominum Jesum Christum.  Quare Apostolus prima parte capitis, videtur hominem recte componere per obedientiam erga Superiores: in secunda parte, per charitatem erga æquales et inferiores: in tertia, per temperantiam, continentiam, et modestiam erga seipsum.

XIV.  Docet, eos qui sunt in fide firmiores debere eos qui infirmi sunt fovere, quodque nec hi, nec illi se invicem judicare debeant, si illi cibis lege veteri vetitis vescantur, hi iisdem abstineant; sed unusquisque, inquit, in suo sensu abundet.  Nam omnes eumdem habemus Dominum, cui vivimus et morimur, quique solus omnium judex est.

Secundo, v. 13. docet firmiores, quod, etsi jam nullus cibus sit immundus, nemo tamen quidquam edere debeat, quod proximus scandalizetur.

Tertio, v. 22. docet infirmos, ne quidquam comedant, aut agant contra suam conscientiam.

XV.  Concludit, tam Gentes quam Judæos ad fidem et gratiam Christi vocatos, Deo gratias, invicem gratulationem et pacem debere.

Primo ergo docet quemque proximorum utilitati, et mutuæ paci studere debere, quodque Christus tam Judæos ex promissione, quam Gentes ex misericordia ad se et salutem vocaverit.

Secundo, v. 15. excusat se quod liberius Romanis scripserit, tanquam Gentium Apostolus ostendens quomodo hoc munus sit executus, nimirum quod ab Jerusalem ad Illyricum primus ipse ubique evangelizaverit.

Tertio v. 24. destinat ire in Hispaniam, prius tamen deferre eleemosynam in Judæam, ac deinde in transitu videre Romanos, petens ut pro se interim orent.

XVI.  Totum caput continet salutationes.  Unde colligas humanitatem Pauli, benevolentiam, et charitatem maternam erga singulos.  Discant hic Præcones, imo Christiani omnes, illud: Saluta libenter, resaluta libentius.

Interim Secundo, v. 17. jubet ut caveant eos qui faciunt dissensiones et offendicula.

Tertio, v. 25. Deo, qui omnes Gentes, per Christum vocavit ad Evangelium et salutem, optat et tribuit honorem et gloriam æternam.

Advertisements

Leave a Reply

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

You are commenting using your WordPress.com account. Log Out /  Change )

Google+ photo

You are commenting using your Google+ account. Log Out /  Change )

Twitter picture

You are commenting using your Twitter account. Log Out /  Change )

Facebook photo

You are commenting using your Facebook account. Log Out /  Change )

Connecting to %s

%d bloggers like this: